CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1238     View  [Back]
Charta qua Aytardus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Monte.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco, quem donnus Maiolus abba regere videtur. Ego Aytardus, reminiscens enormitatem scelerorum meorum, dono de rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Montis: videlicet duas rascias de vinea, quę terminatur de duabus partibus ab ipsa hereditate, a meridie via publica, in alia parte terra Heraldi. Et dono in alio loco, qui vocatur Grouvis, campos et vineas et quicquid ibi visus sum habere, quesitum et ad inquirendum, totum integrum; ea scilicet ratione, ut quandiu vixero teneam et possideam, post finem vero meum, ad jam dictum locum perveniant. Si quis autem, quod minime evenire credo, calumpniare presumpserit, non valeat omnino vindicare quod repetit, sed coactus auri libram I persolvat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Aytardi, qui donavit et ipse firmavit. S. Bertegaudi. S. Ingelberti. S. item Ingelberti. S. Rainaldi. S. Rainbaldi. S. Waldranni. S. Otberti. S. Leotaldi. S. alii Ingelberti. S. Aremberti. Data mense julio, anno XIIII Lotharii regis. Rothardus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung