CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1242     View  [Back]
Charta qua Otman dat in sponsalitio Maalbergi sponsæ suæ quasdam res in villa Clatgiaco.
Dulcissima et peramabile sponsa mea, nomen Maalbergi. Ego Otman, pro amore et bona voluntate qui contra te habeo, per consilium parentorum et amicorum meorum te esponsavi, et, si Deo placuerit, at leytimum conjugium a te sociare volo; propterea dono tibi in dotalicio et in esponçalicium aliquid de res meas proprias, qui sunt sitas in pago Matisconense, in agro Roxiaco, in villa Clatgiaco resedit: hoc est curtilus cum superposito et vinea insimul tenente; terminat de tres partes de ipsa hereditate, a medium die via pullica. Infra istas terminaciones, de tale part que me advenit, medietatem tibi dono; et de alias res similiter: hoc sunt campis, pratis, vineis, pomis, omnia et ex omnia, post hunc diem, nullum contradicentem. Si quis vero, si homo est qui contradicere vel calonniare voluerit, non hoc valeat vendicare quod repetit, set inferat cui tentat a fisco auri uncia media conponat, omnique tempore firm estabilis permaneat, cum stipulacione subnixa. Actum in Gulinago, atrio Sancti Hilarii. S. Otman, qui isto dotalio fierit et firmare rogavit. S. Dominico. S. Otman. S. Girbalt, Geroart, Giralt. Lanbertus, cancellarius, scripsit, datavit die martis, in mense novimber, anno XVto regnante Slotario (sic) rege.
(Au dos:) Sponsalitium Otmari. - Odmann de Galoniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung