CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1243     View  [Back]
Charta qua Wadiatores Aynonis, videlicet Adaltrudis, uxor ejus, et alii, dant monasterio Cluniacensi campum in villa Exartelis.
Divina pietate hominibus adtributum est ex reditibus suis eterna valeat merces adipisci. Quapropter notum sit omnibus fidelibus, quod nos vuadiatores Aynoni, Adaldrudis scilicet, uxor ejus, Amannus, Rotardus, Ayminus, sacerdos, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis cœnobii, aliquid ex rebus prefati Aynonis, que sunt site in pago Matisconensi, in agro Marciacensi, in villa Exartellis: hoc est campus qui terminat a mane terra Sancti Petri, a medio die similiter, a sero idemtidem, a cercio de ipsa hereditate; et habet in lato ipse campus VII perticas. Infra istas terminationes, totum ad integrum donamus ad prefatum locum pro anima ipsius, ut ei Dominus in suo judicio propitius appareat. Si quis autem hanc donationem prevaricari aut calumniare voluerit, non valeat vindicare qod repetit, sed coactus auri libram unam persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Adaltrudis, uxoris ejus. S. Amandi, Rotardi, Leudpranni, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Arlei. S. Berneri. S. Dedigei. S. Teodbranni. S. Bernardi. Data per manum Rothardi, anno XV Hlotharii regis.
(Au dos:) Donatio Aynoni in Exartels.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung