CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1244     View  [Back]
Charta qua Girbaldus sacerdos notum facit se vineam in villa Canevas monachis Cluniacensibus dedisse.
Pręvidens Dominus salutem generis humani, hanc fidelibus suis contulit medicinam, ut ex rebus quas jure possident, inconcussa et sine fine mansura vita valeat optineri. Quapropter noverint universi fideles, quod ego Girbaldus, sacerdos, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis, quę sunt sitę in pago Matisconensi, in agro Maciacensi, in villa Canevas: hoc est vinea, quę terminatur a mane terra Sancti Vincentii, a meridie Sancti Petri, a sero Leotardi, a cirtio Sancti Ferreoli. Infra istas terminationes, totum cum omni integritate dono ad jam dictum locum, ea videlicet ratione, ut quandiu vixero teneam, et in vestitura singulis annis VI sextarios de vino persolvam; post meum autem discessum, ad Sanctum Petrum perveniat. Si quis autem hanc donationem calumpniatus fuerit, iram Dei omnipotentis omniumque sanctorum incurrat, nisi emendaverit; cui autem litem intulerit auri libram I persolvat, et postea hęc donatio firma stabilisque permaneat, stipulatione subnixa. S. Girbaldi, sacerdotis, qui fieri et firmare rogavit. S. Arlei. S. Teobranni. S. Bernerii. S. Girbaldi. S. Gisbaldi. S. Leotaldi. S. Drogbaldi. Data per manum Rothardi, anno XV Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung