CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1245     View  [Back]
Charta qua Arnulfus, Iterius et alius Arnulfus, wadiatores Hugonis, dant monasterio Cluniacensi pro anima ejusdem quatuor curtilos in villa Miliaco.
Divina pietate hominibus concessum est, ut ex rebus quas jure possident ęterna merces valeat adquiri. Quapropter nos vuadiatores Hugonis, Arnulfus scilicet, Iterius, itemque Arnulfus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis monasterii et Sancto Martino Ragniacensi, aliquid ex rebus ipsius, pro anima ejus, quę sunt sitę in pago Lugdunensi, in asio Tarnatensi, in villa Miliaco: hoc sunt IIII curtilos cum mansionibus. In primo curtilo stat Guntardus, in secundo Teodericus, in tertio Gausbertus, in quarto Ermengaudus. Hos ergo curtilos cum omnibus apenditiis suis, campis scilicet, pratis, vineis, silvis, aquis aquarumque decursibus, quesitis, adinquirendis, omnia in omnibus, cum omni integritate et omni libertate, donamus atque transfundimus ad Cluniacum, Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, pro anima ipsius Hugonis, sine ulla contradictione. Qui autem hujus donationis cartam scindere temptaverit, primitus iram Dei omnipotentis omniumque sanctorum incurrat, nisi emendaverit, necnon et Sancti Martini, cujus res inquietare veritus non fuerit; insuper cui litem intulerit, auri libras V componat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Regniaco publice. S. Arnulfi, S. Iterii, item S. Arnulfi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Waldrici. S. Wilenchi. S. Rotlanni. S. Warini. S. Arlei. S. Fuldradi. S. Ainonis. S. Isengaudi. Data per manum Rothardi, anno XV Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung