CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1253     View  [Back]
Charta qua Johannes, præpositus ecclesiæ Matisconensis, et Aya, uxor Heirici, dant monasterio Cluniacensi quasdam res ipsius Heirici in villa Gigniacensi.
In divinis scripturis invenimus insertum, quod: «Viri divitię redemptio animę ejus sunt.» Et item: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Quapropter ego Johannes, prepositus ęcclesię Matiscensis, et Aia, uxor condam Heyrici, donamus Deo et apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis monasterii aliquid ex rebus ipsius Heirici, quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Gigniacensi: hoc est mansum cum omnibus suis appenditiis, curtilis scilicet, campis, vineis, pratis, silvis, aquis, cultis et incultis, totum ab integro usque ad inquirendum, qui terminatur de duabus partibus terra Balsendis et ad heredes suos, hoc est a mane et a cirtio; reliquę vero duę partes, a meridie et a sero, terra francorum. Has ergo res denominatas tradimus atque transfundimus ad prefatum locum, pro anima ipsius Heyrici; et faciant monachi Clunienses quicquid voluerint. Si quis autem contradicere presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed insuper conpulsus publice, auri libram componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Johannis, prepositi, et Aye, uxoris Heyrici, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Alarici. S. Rotdulfi. S. Alcherii, presbiteri. S. Walonis. S. Leterii. Data mense januario, anno XV Lotharii regis. Rothardus, ad vicem cancellarii, sc[r]ipsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung