CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1254     View  [Back]
Charta qua Constancius et uxor ejus Christina dant in commutatione monasterio Cluniacensi tres paginas vineæ in villa Marotico.
Placuit adque convenit inter donno abato Mayolo Cluniaco monasterio et omnis congregacio ipsius loci Sancti Petri, et ab alia part Costancio et uxore sua Cristina, quod terras cummutare deberent, quot ita fecerunt. In primis donat atque commutat Costancius et uxore sua Cristina a partibus Sancti Petri terra pro terra, ohc sunt contiguas III partes de vineas, qui sunt sitas in pago Cavlonensi, in fine Casalva, in villa Marotico vocant, quantum in ipsa villa abeamus, vobis scanniamus ad abendi, tenendi, vendendi, seu commutandi, ad faciendam in omnibus quitquit facere volueritis, sine ulla contradicentem. Si quis vero, si ego ipse, au ullus de eredibus nostris, au ullus omo, au ulla persona qui contra scannia ista venire tentare vel calumniare presumpserit, de auro uncias III componat, et postea scannia ista omnique tempore facta firma stabilis permaneat, cum stipulacione supnixa. Ahctum ecclesie Sancti Mauricii. S. Costancius et uxor sua Christina, qui scannia ista fierunt et firmare rogaverunt. S. Armaldus. S. Girbertus. S. Alboynus, Gausaldus, qui consenserunt. S. Dominicus, Tetbaldus, Vualdus, Tetbertus, Arolfus. S. Vualdono, Estroemt. Ego Rithfredus scripsit, datavit die kal. februarii, annos XV regnante Lotario rege.
(Au dos:) Costancius in Marotico, Cabilonense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung