CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1255     View  [Back]
Permutatio terrarum in villis Lanco et Verziaco inter monachos Cluniacenses, ex una parte, et dominicum uxoremque ejus Domangiam, ex altera.
Placuit atque convenit inter domnum abbatem Maiolum et monachis Cluniensis monasterii, necnon et alia parte quorumdam hominum, vocabulo his nominibus, Dominico et Domangi, uxore sua, ut inter se terras scamiarent, quod etiam prompto animo fecerunt. In primis domnus abbas Maiolus et cuntis fratres donant ad ipsos campo qui es situs in pago Matisconense, in fine Ciciacense, in villa Lanco vocat; terminet a mane terra Avono, a medium die Sancto Petro, a sero via pullica, a cercio Vualterio, et abet in longo perticas XVI, in anbis frontibus perticas XV. Et contra Dominicus et uxore sua Domangi donant ad locum Cluniacum campo qui est in villa Verziaco; terminet a mane increpito, a medium die et a sero terra Sancto Petro, a cercio Sancta Maria, et abet in longo perticas XXII, in ambis frontibus perticas XIII, dono vobis, trado atque transfundo. Si quis autem hoc scammium, quod inter nos convenit, removere seu calonniare voluerit, ex utraque nullus homo non valeat vindicare quod repetit, sed coactus potestate judiciaria auri libram unam persolvat cui litem inferre non est veritus. Actum eclesia Sancti Petri. S. Dominico et uxore sua Domengi, qui fierint et firmare rogaverunt. S. Gislar. S. Durant. S. Rainart. S. Elderio. S. Doono. Ego Dodo, sacerdos, scrissit in die sabbato, VIII id. februarias, annos XV regnante Loterio rege.
(Au dos:) Scamium Dominico in Lanco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung