CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1257     View  [Back]
Charta qua Richoardus dat monasterio Cluniacensi boscum in vicaria Buferias et pratum in villa Maceriaco.
Benignitate Salvatoris largitum est humano generi ut ex rebus quas possident ęterna requies valeat adipisci. Igitur ego, in Dei nomine, Richoardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis quę sunt site in pago Matisconensi, in vicaria Buferias: hoc est boscum qui terminatur a mane terra Sancti Petri, a meridie via publica, a sero terra Ermenoldi, a cirtio rivo volvente; et in alio loco, in villa Maceriaco, unum pratum quod terminatur a mane via publica, a meridie rivo volvente, a sero terra Sancti Petri, a cirtio prata Ermenaldi. Infra istas terminationes, totum dono pro remedio animę meę et patris ac matris meę et fratris mei Uberti. Si quis autem contradixerit, non valeat vindicare quod repetit, sed iram Dei omnipotentis omniumque sanctorum incurrat, nisi emendaverit; insuper et coactus auri libras III persolvat, et postea hęc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Richoardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Igberti. S. Otberti. S. Rothardi. S. Selgii. S. Bernardi. S. Radaldi. S. Fulcranni. Data mense aprili, anno XV Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung