CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1259     View  [Back]
Charta permutationis terrarum in villa Seia inter monachos Cluniacenses et Osepiam.
Placuit atque convenit inter Osepiam et Johannem, monachum, vel potius donnum Maiolum, abbatem de Cluniaco, terrulas quasdam inter se commutare. In primis dedit Osepia ad partem Sancti Petri vineam quę est sita in pago Matisconensi, in agro Laisiaco, in villa Seia; et terminatur a mane et a meridie terra Sancti Petri, a sero terra David, presbiteri, a cirtio terra Alonis. Et predictus Johannes dedit Osepię terrulam in ipsa villa ubi in Monte vocant; terminaturque a mane et a meridie via publica, a sero et a cirtio terra Mainbodi cum heredibus suis. Infra istas terminationes, commutatum est ab utrisque, ut faciat unusquisque de portione sua deinceps quod voluerit, nullo contradicente. Qui autem contradixerit, auri unciam componat, et commutatio hęc inantea firma permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Osepię, [quę] istud concamium fecit et firmare rogavit. S. Adalbodi. S. Johannis. S. Constantii. S. Rainbodi. S. Sinphoriani. S. Almari. Data per manum Johannis, presbiteri, II feria, mense maio, anno XV regnante Lothario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung