CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1264     View  [Back]
Charta qua Berardus dat monasterio Cluniacensi curtilum cum vinea in villa Rufiaco, ea ratione ut pauperes et peregrini inde sustententur et recreentur.
Sacro et venerabili loco in honore Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli fundato, cui nomen est Cluniacus, quem etiam domnus Maiolus, venerabilis abba, regere videtur. Ego igitur, in Dei nomine, Berardus, meorum enormitatem reminiscens peccatorum, dono Deo et jam dictis apostolis, pro remedio anime meæ et patris mei, seu matris meæ atque omnium fidelium, aliquid ex rebus meis, quæ sunt sitæ in pago Matisconensi, in villa Rufiacensi: hoc est curtilis cum vinea quem Ramnulfus levita, Girberto, fideli meo, delegavit; et terminat de tribus partibus terra Heldini, et de alia parte de ipsa hereditate. Infra ista terminacione, vobis dono atque transfundo, ea scilicet ratione ut peregrini et non habentes inde sustententur et recreentur, et Adaldrannus ac filius ejus, nomine Constantius, omni tempore vitæ suæ teneant et possideant; et eo tenore ut pauperes et peregrini sub eorum cura non negleguntur, et successor eorum simili modo optineat omnibus diebus vite suæ. Si quis autem, quod minime futurum esse credo, contra hanc donationem venire temptaverit, non valeat omnino vindicare quod repetit, sed coactus potestate auri uncias III persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco. S. Berardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Girberti, qui consensit. S. Arnulfi. S. ... S. ... S. ... S. Ardradi. S. ... S. ... S. Uddoni. S. Martini. S. Rotgerii. S. Rainaldi. S. Vulgrani. S. Vuandaldradi. S. Bernardi. S. Isengaudi. S. Gislardi. Data mense augusto, anno XV Hlotharii regis. Rothardus, ad vicem cancellarii, scripsit.
(Au dos:) Maiolus abbas. Lotarii regis. - Berardus in Rufiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung