CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1265     View  [Back]
Charta qua Altasia dat monasterio Cluniacensi, pro anima filii sui Achini, vineam in villa Istriaco.
Salvatoris clementia quæ mortalibus hominibus in suis necessitatibus semper adesse consuevit, in hoc etiam non omittit occurrere, quatinus de rebus infimis et transitoriis mala quæ egerunt valeant expiare. Hujus igitur causa permota, ego Altasia dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis monasterii, ac fratribus inibi commanentibus, aliquid de hereditate mea, pro animæ meæ salute et filii mei Achini, ut nobis Dominus pius remunerator existat. Sunt autem ipsæ res sitæ in pago Cabilonensi, in agro Istriacensi, in ipsa villa: hoc est vinea una quæ terminat a mane de ipsa hereditate et aqua currente, a medio die terra Tetelmi, a sero ad ipsum Tetelmum, a cercio via publica. Infra istas terminaciones, dono atque transfundo, et faciant supradicti loci habitatores ab hodierna die et in relico quicquid facere voluerint. Si quis vero, quod futurum esse minime perpendo, contra hanc donationis cartam aliquis calumniare voluerit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum omnium, coactusque judiciaria potestate, auri libras tres persolvat cui litem inferre non est reveritus, et inantea omnique tempore hæc donatio stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco. S. Altasie, qui fieri et firmare rogavit. S. Stephani. S. Bernardi. S. Fulcardi. S. Aynoni. S. Trucgesi. Data mense augusto, anno XV Hlotharii regis. Rothardus, ad vicem cancellarii, scripsit.
(Au dos:) Altasia in Istrisiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung