CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1266     View  [Back]
Charta qua Ainardus, frater Attonis, dat monasterio Cluniacensi curtilum et vineam in villa Bassiaco.
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod ego Ainardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, pro remedio animę meę, aliquid ex rebus meis, quę sunt sitę in pago Matisconensi, in vicaria Cardiniacensi, in villa Bassiaco, videlicet I curtile cum vinea, ubi Martinus residet; et terminatur a mane et a medio die terra Martini, de duabus partibus via publica. Dono etiam illam terram quę aspicit ad illum mansum qui pro fratre meo Attono fuit donatus; ea ratione ut quandiu vixero teneam et possideam, et singulis annis, in vestitura, IIII sextarios de vino persolvam. Si quis autem contradicere vel calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed cui litem intulerit auri libram I persolvat, et hęc donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Ainardi, qui donavit et ipse firmavit. S. Gisonis. S. Froterii. S. Bernardi. S. Johannis, prepositi. Data mense augusto, anno XV Lotharii regis. Rothardus, monachus, scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung