CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1267     View  [Back]
Charta qua Richardus sacerdos dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Vallis.
Sacrosanctę Dei ęcclesię quę est constructa in pago Matisconensi, in honore sanctorum Petri et Pauli, quę etiam nuncupatur Cluniacensis cenobii, cui preesse videtur domnus Maiolus, abbas venerabilis. Ego Richardus, sacerdos, pro remedio anime meę, ac parentum meorum, seu omnium fidelium christianorum, vivorum scilicet atque defunctorum, dono aliquid ex rebus meis, quas Deus sua largiflua benignitate mihi indigno concessit, senioribus predicti loci. Sunt vero hę res quas trado in jam dicto Matisconensi territorio, in villa quę Vallis nominatur: est autem vinea quę de tribus partibus terra Sancti Petri terminatur, et de quarta terra Sancti Martini. Infra istas terminationes, jam prefatam dono vineam, una cum arboribus et hominem suprapositum ad denominatum superius locum. Quod si ego aliquando, aut ullus homo, donationem hanc, quam libenti animo facio, violare voluerit, vindicare nequeat quod injuste presumit, sed iram incurrat Dei omnipotentis ac prefatis ejus apostolis; et ne abire se estimet inmunis, coactus potestate judicaria, duas libras auri componat, petitio vero ista omni tempore rata permaneat. S. Richardi, presbiteri, qui hanc donationem fecit. S. Borilionis et Bosonis et Icberti et Adalardi et Volberti et Faroldi. Ego Ado, notarius, dictavi, scripsi X kal. octobris, regnante Cumrado rege anno XXXIII.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung