CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1268     View  [Back]
Charta qua Ingelbertus et filius ejus Ingelbertus dant monasterio Cluniacensi vineam et campum in villa Monte.
Notum sit omnibus futuris et presentibus, quod ego Ingelbertus et filius meus, Ingelbertus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi dumnus Maiolus, abba, preesse videtur, aliquid de rebus nostris, quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Monte: hoc est unam vineam terminatam de uno latere terra Sancti Petri, de alio terra Ruinaldi, de tribus partibus ipsis donatoribus; et habet in longum perticas XX, in utraque fronte III. Donamus etiam campum unum in ipsa villa, qui Fontanils vocatur, terminatum de uno latere terra Sancti Petri, de alio terra infantium Bovonis. Infra istas terminationes, totum ad integrum dono, ea ratione ut quandiu vixerimus teneamus, et singulis annis, in vestitura, dimidium modium persolvamus; post nostrum quoque discessum, ad Sanctum Petrum revertatur. Qui autem calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri uncias III persolvat, et postea stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Ingelberti et filii sui, Ingelberti, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Gonterii. S. Bertegaudi. S. Otberti. S. Gundrici. S. Rotlanni. S. Adaldrici. S. Gausberti. Data mense septembri, regnante Lothario rege anno XV.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung