CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1270     View  [Back]
Charta qua Johannes præpositus dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Diona.
Divina largiente pietate, concessum est ut rebus quas possident eterna valeant feli[ci]ter adquiri. Quapropter ego Johannes, prepositus, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis monasterio, ubi preest domnus Maiolus, abbas, aliquid ex rebus meis, ut anime meę et parentum meorum Dominus in futuro judicio propitiare dignetur. Sunt ipse res site in pago Matisconensi, in agro Ibgiacensi, in villa Diona, mansum cum vinea et terris, pratis et servientibus, scilicet Evrardum et uxor ejus Leotberga, cum filiis eorum; terminat ipse mansus a tribus partibus terra Sancti Petri, a circio via publica. Et quicquid visus sum habere trado atque transfundo, ut faciant rectores ipsius loci quicquid voluerint. Notum fieri volo quia accepi a domno Maiolo, abbate, cum cęteris fratribus, CXL solidos pro quadam necessitate. Si vero ego, aut ullus homo contra hanc donationem venire presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed cui litem intulerit auri libras II conponat, et post firma et stabilis permaneat. Actum Cluniaco monasterio. S. Johannis, prepositi, qui donum fecit et firmari rogavit. S. Umberti, Leutherii, Adalberti, Ritbaldi, Acardi, Ernerii, Sivoldi. Data mense octobri, anno XV regnante Lotthario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung