CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1271     View  [Back]
Charta qua Maiolus, abbas Cluniacensis, concedit in precaria Aymino medietatem ecclesiæ Candiacensis, in pago Lugdunensi.
Mos vel consuetudo est lex, licet non scripta, et in usu jam est progressum, ut de rebus ęcclesiasticis quibuslibet secularibus viris etiam per scripturę auctoritatem aliquid sub censu concedatur. Quapropter notum esse volumus tam presentibus quam etiam futuris hominibus, quia domnus Maiolus, venerabilis abbas cęnobii Cluniensis, consentientibus fratribus, quasdam res quę sunt sitę in pago Lugdunensi, hoc est medietatem ęcclesię Candiacensis, cum medietate presbiteratus, quam domnus Hector, episcopus, Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo delegavit, cuidam viro, nomine Aymino, per pręcarię testamentum concessit, ut quandiu ipse solus advixerit, teneat et possideat; et in vestitura habeamus medietatem de tribus vineis quę sunt de jam dicto presbiteratu. Post discessum vero ipsius, cum ipso territorio, ad Cluniacum absque dilatione perveniat locum, et hoc ergo contentu prefatus abbas et fratres fecerunt pro ipsa terra quę adjacet in villa Tociaco, quam ipse nobis per incartationem post finem vitę suę ad prefatum cęnobium delegavit. Et ut hęc etiam precaria omnibus diebus ipsius stabilis et inconvulsa permaneat, manibus prelibati abbatis est corroborata, ac fratribus nominibus post ipsum adnotata. S. Warnerii, Balduini, Widaldi, Wiberti, Hugonis, monachorum et reliquorum. Data mense julio, anno XXXIII regnante Chuonrado rege. Rothardus, ad vicem cancellarii, recognovit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung