CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1276     View  [Back]
Charta qua Lanbertus, Warengerius et cæteri, wadiatores Ailberti, dant monasterio Cluniacensi, pro anima et de rebus ipsius Ailberti, campum in villa Montaniaco.
Sacrosancto et venerabili loco ęcclesię Cluniensi, quam donnus Maiolus regere videtur. Nos, in Dei nomine, Lantbertus, Warengerius, Nadalis et Emina, et Sarius, wadiatores Ailberti, donamus pro anima ipsius aliquid ex rebus ejus, quę sunt in pago Lugdunensi, in agro Pertiaco, in villa Montaniaco, videlicet unum campum qui terminatur a mane et a meridie terra Sancti Petri, a sero terra Walgis, a cirtio Aimini. Qui autem contradixerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus componat tantum et aliud tantum, et inantea carta ista incon[v]ulsa permaneat, stipulatione subnixa. S. Ailberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Grimardi. S. Lantberti. S. Warengerii. S. Nadalis. S. Eminę. S. Sarii. Adalbertus scripsit, presbiter, feria IIa, IX kalendas martii, anno XXIX regnante Conrhado rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung