CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1279     View  [Back]
Charta qua Alexandria dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Corauro.
Benignitas Salvatoris erga humanum genus larga esse consuevit, ut ex rebus quas jure possident eterna valeat merces adipisci. Quapropter, in Dei nomine, ego Alexandria dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Augustudunensi, in villa Corauro: hoc est unum mansum indominicatum, terminatum de una parte terra Lantberti, de alia terra Ainardi, de tertia terra Constabuli, de quarta terra Grimonis. Infra istos terminos, totum ad integrum quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, scilicet in campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum, dono atque transfundo, pro remedio animę meę et omnium parentum meorum et filiorum meorum, eo tenore ut quandiu vixero teneam: in vestitura vero ad presens unum curtile predicti loci habitatores cum omni integritate recipiant, et quod voluerint faciant; similiter, post discessum mæum, et de manso faciant, nemine contradicente. Qui autem calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libram persolvat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Alexandriæ, quę fieri et firmare rogavit. S. Gotdefredi, qui consensit. S. Raintei. S. Aremberti. S. Duranni. Data mense martio, anno XVI Lotharii regis. Rothardus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung