CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1284     View  [Back]
Charta qua Ebrardus et uxor ejus Ermenjardis vendunt monasterio Cluniacensi vineam et campum in villa Casellas.
Sacrosanta Dei eclesia ubi est veneracio Sancti Petri et Sancti Pauli, ubi donus Maiolus erat abas, cum monicis suis. Ab oc igitur enim, in Dei nomen, Ebrardus et uxore sua Ermenjard, isti sunt pariter venditores, vendo vobis vinea et campo in vicaria Donobrense, in villa que dicitur Casellas, et termine finis de uno latus terra Ingelbert, de alias duas partes terra Constancio, in quarto fronte terra Sancto Petro. Infra istas fines, totum ab integrum nos vobis vendimus precia solidos XV, et postea qui inquietare voluerit, dublas terras cumponad, omnique tenpore {corr: tempore} firma permane, istibulacione supnixa. S. Ebrard et Ermenjard, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Girard et Rainbald, fidem fecerunt. S. Garino. S. Martino. S. Mebran. S. Alterio. S. Otbert. Dadavit in mense madio, annos XVI renante Loterio rege. Arnulfus iscripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung