CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1287     View  [Back]
Charta qua Bladinus et Rosmodis dant monasterio Cluniacensi campum et pratum in villa Prilingas.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, Cluniensi monasterii, quod domnus Maiolus abbas regere videtur. Ego igitur Bladinus et Rosmodis donamus aliquid ex rebus nostris quæ sunt site in pago Matisconensi, in agro Miliacensi, in villa Prilingas, pro animabus nostris et anime Raimberti, filii mei: hoc est campum unum qui terminat a mane terra Rotrudis, a medio die vinea de ipsa hereditate, a cercio et a sero terra Sancti Pauli. Item etiam donamus pratum in ipsa villa, qui terminat a mane et a medio die terra Sancti Petri et Sancti Pauli, a cercio et a sero de ipsa hereditate. Infra isto terminio, totum ad [integrum donamus Deo et jam dictis apostolis, ea] scilicet ratione ut quamdiu vivimus [teneamus et singulis annis in vestitura] IIII denarios persolvamus. [Si quis autem nostrum primus obierit, statim] sua pars ad prefatum locum [perveniat. Si quis autem contra hanc] donationem, nos ipsi aut ulla in [missa persona calumpniam inferre temptaverit,] non valeat vindicare quod [repetit, sed coactus potestati, auri] uncias III persolvat cui litem in [ferre voluit, et inantea firma et stabilis] permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco. S. Bladini et Rosmodi, qui fieri et firmare [rogaverunt. S. Arnulfi. S. Constantini.] S. Aymoni ... S. Constancii. [S. Rainfredi.] S. Rasmodis ... qui consenserunt. Rothardus scripsit anno XVI Hlotarii regis, in mense junio.
(Au dos:) Bladinus de Prilingas (al. in Privilingas).
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung