CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1290     View  [Back]
Charta qua Arbertus werpivit monachis Cluniacensibus omnem querelam quam adversus eos movebat in Valentiola et in Archinzosco.
In nomine sanctę Trinitatis. Notum sit fidelibus cunctis, tam presentibus quam futuris, quod ego Arbertus, veniens in Valentiolam villam, audivi proclamantes monachos Sancti Petri Cluniensis de quadam injusta querela quam habebam adversus eos de terra Valentiolensi. Audiens igitur eorum rectam proclamationem, werpivi in presentia dumni Warnerii, prioris, aliorumque fratrum, qui cum illo erant, Heldeberti scilicet atque alterius Warnerii, Letbaldi quoque et Petri, omnem querelam quam exigebam infra fines vel terminationes quas comes Wilelmus devuidavit in terra de Valentiola et de Archinzosco. Nec solum itaque predictam querelam dimisi, sed etiam si quod ad meam meorumque rectitudinem pertinebat, totum, pro Dei amore et mea meorumque propinquorum salute, Deo et Sancto Petro Cluniensi ejusdemque loci monachis dedi, et hoc testamentum manibus propriis firmavi, testibusque roborari precepi. S. Arberti. S. Wigonis. S. Pontii. S. Warnerii. S. Rainoardi. S. Pontii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung