CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1291     View  [Back]
Charta qua Albericus, comes Matisconensis, consentiente uxore sua Ermentrude, dat monasterio Cluniacensi res suas in Aponiaco villa.
Sacrosancte ęcclesie Sancti Petri Cluniensis, quem domnus Maiolus, abba, ad regendum habere videtur. Igitur ego Albericus, comes, cogitavi de Dei misericordia, ut pius Dominus animam meam, patris mei et matris mee, de penas inferni eripere dignetur. Propterea dono ad ipsam casam Dei aliquid de rebus meis, que sunt site in pago Matisconensi, in villa que dicitur Aponiacus: hoc sunt curtiferi cum vineis, domibus, campis, pratis, silvis, quantumcumque in ipsa villa visus sum habere, quesitum et inquirendum, totum ad integrum, eo tenore, dummodo vivo, usum et fructum exinde habeam, et annis singulis, festivitate sancti Petri, duodecim denarios persolvam. Post meum vero discessum, ad ipsam casam Dei in alimoniam fratrum perveniat. Actum Matisconum villa publice. S. Alberici, comitis, qui elemosina ista fieri et firmare rogavit. S. Ermentrudis, conjuge sua. S. Leotaldi. S. Umberti. S. Odoldrici. S. Teotberti. S. Fromaldi. S. Aynulfi. S. Leterio. S. Ugoni. S. Manasen. S. Raculfi. S. Drogoni. S. Odilo. S. Ugoni. S. Evrardi. S. item Evrardi. Data per manu Uberti, levite, feria septima, XVIII kalendas februarii, anno XX regnante Lothario rege.
(Au dos:) Alberic comes, de Aponiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung