CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1295     View  [Back]
Otbertus, marchio et comes palatii, dat monasterio Cluniacensi quasdam res super Padum, in Vico Piculo.
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Hotto et item Hotto, filio ejus, gratia Dei imperatores augusti, anno imperii domni Hottonis decimo, imperii vero item Hottonis, filii ejusdem, [Deo] propitio, quarto, sexto die mensis aprilis, indictione quarta decima, monasterio beati sancti Petri, principes apostolorum, qui est constructum loco qui dicitur Clugneli. Ego Otbertus, marhio et comes palatio, qui professo sum ex natione mea legem Langobardorum, presens presentibus dixit: «Quisquis in sanctis ac venerabilibus locis ex suis aliquit contulerit rebus, justa auctoris vocem in hoc seculo centuplum accipiad, et insuper, quod melius est, vitam posidebit eternam.» Ideoque ego quidem Otbertus, marhio, dono et offero in eodem monasterio, pro mercedem et remedium anime mee: id sunt eas ex omnibus rebus illis juris mei, quam abere viso sum super fluvio Padi, tam infra castro Vico Piculo, quamque extra eodem castrum, in ipso loco Vico Piculo, una cum meam porcionem, quod est quarta pars de molendinum unum quod est edificatum in fluvio Corione, et mansum unum qui esse videtur in loco et fundo Vindimiassi, sicuti fuerunt juris quondam Bosoni. Necnon etiam dono et auffero ego quidem Otbertus, marhio, in eodem monesterio, id est pecia una de vites, cum area hubi extad, similiter juris mei, quam abere viso sum in predicto loco et fundo Vico Piculo, qui jacet ad locum ubi Miliario dicitur. Omnia sicuti ipsa pecia de vites fuit juris quondam Johanni, filii quondam Ildeprandi; hanc peciam dono et offero ego quidem Otbertus, marhio, in eodem monesterio: id sunt rebus illis omnibus similiter juris mei, super eodem fluvio Padi, in loco et fundo Pingnoli, quod ipsis rebus superius dictis permansura ... in terris arabelis et gerbis juges decem, quod istis omnibus rebus superius dictis, una cum accessionibus et ingressoras earum, seu cum superioribus et inferioribus earum rerum in [integrum], ab ac die in eodem monesterio Sancti Petri dono, cedo, confero et per presentem cartam offersionis proprietario juri pars predicti monesterii abendum confirmo, faciendum exinde pars predicti monesterii proprietario nomine a presenti die quicquid voluerit, sine omni mea et heredum meorum contradictione, ut dictum est, pro mercedem et remedium anime mee. Hanc enim cartula offersionis mee paginam mihi Andrei, notarius sacri palacii, tradedit et scribere rogavit, in qua subter confirmans, testibusque obtulit roborandam. Actum civetate Ticinum feliciter. Otbertus, comes palacii, in ac cartula a me facta subscripsi. Giseprandus, judex sacri palacii, subscripsi. Lupus, judex dominorum imperatorum, rogatus subscripsi. Signum proprium Bernardi, filii quondam Johanni, teste. Ego quidem Andreas, notarius sacri palacii, scriptor hujus carte offersionis, post tradita complevi et dedi.
(Au dos:) Carta Otberti, comitis et marchionis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung