Confirmatio chartæ præcedentis ab Hugone milite facta.
Ego Hugo amicis, consanguineis, fidelibusque nostris notam fieri cupio cujusdam sacerdotis petitionem, videlicet Achini, fidelis nostri; idem namque nostre adiit presenciam humanitatis, humiliter exorans nobis, ut pro Dei amore, adque pro patris et matris animarum salute, servicium quod annuatim ejus hereditati requirebam, sanctis apostolis Dei Petro et Paulo et ad locum Cluniacum Deo militantibus monachis distribuerem, quibus idem sacerdos predictus totam et integram prefatam hereditatem suam in pago Ostudunensi, in villa que vulgo nominatur Paliolus sitam, dedit; cujus devotis precibus cumpunctus, com consilio amicorum fideliumque nostrorum, pro remedio animarum nostrarum, jam dictis apostolis et Cluniensibus monachis prefatum servicium et nostram jam dicte ejusdem hereditatis querelam dimittimus, ut ab hac die et deinceps ab omni servicio nostro et successorum nostrorum sit libera et utilitati monachorum Cluniensium attributa. S. Hugonis, militis, qui hanc remissionem com stipulatione efecit et hanc paginam manibus amicorum et fidelium suorum firmare jussit. Data mense aprili, mensis ejusdem III eddomadę feria V,
apud Cluniacum monasterium, a Rodulfo, levita, anno Dominice incarnationis DCCCC
mo LXX
mo I
mo, indictione XIII
mo, anno autem inperii Hlotharii regis XV.