CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1299     View  [Back]
Charta qua Ramencus dat monasterio Cluniacensi campum in villa Calvatis.
Dominus ac Salvator noster suorum fidelium desiderans salutem, per semed ipsum dignatus est amonere dicens: «Facite vobis amicos de [Ma]mona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula,» et Apostolus dicit: «Dum tempus abemus, operemus bonum.» Quod ego Ramencus ujus rei piienter (?) opera dare omnimodo desiderans, dono [Deo] et a sancta Maria et a sanctis apostolis Petri et Pauli et ad locum cenobii Cluiniensi, ubi domnus May[o]lus aba ad regendum abere videtur, dono aliquid de rebus meis, quid mihi legibus hoc advenit, campum unum juris meis, que situm abet in pago Vienensi, in ag[r]o Commennacensi, in villam que nominantur Calvatis; et abet ipsus campus fines de uno latus terra Irm[en]garda, de alio latus via publica, in uno frontem terra Sancti Petri, in alio vero frontem terra de ipsa ereditate, trado atque trafundo ad jam dictum locum pro anime mee remedium, necnon etiam parentorum meorum vel omnium fidelium christianorum, ut omnibus communis ad salutem proveniad, et hoc etiam ea ratione ego ago, ut quamdiu vixero teneam et possideam et in vestituram, annis singulis, de anona sestarios duos persolvad: pos discessum, e res cum omnibus apenditiis suis ad prefatum locum perveniad. {corr: perveniat} Si quis autem, quod futurum est credo, contra hanc donationem exurgere voluerit, aut ullus ex propinquis meis vel affinitatem conjuntus vim infere tentaverit, non valead ei vindicare quod repetit, cogente etiam judicaria potestate auri libra una persolvad et inantea inviolabilem obtinead firmitatem. S. Ramingo, qui hanc elemosinariam jussit fieri et firmare in presentem rogavid. S. Juvino. S. Gavino. S. Ardoyno. S. Servado. S. Ermengaudo. Ego Ado, notarius, qui hanc elemosinariam scripsit, datavi V kalendas mayi, anno XXXIIII regnante Chuorado rege.
(Au dos:) Warinus et Ramencus in villa Calvatis et Vuarinus in Calvatis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung