CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1300     View  [Back]
Charta qua Aimo dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Mandratis.
Dominus ac Salvator noster suorum fidelium salutem desiderans, per semet ipsum dignatus est ammonere, dicens: «Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in ęterna tabernacula.» Quod ego Aymo omnimodo desiderans adimplere, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi donnus Maiolus, abba, preesse videtur, aliquid ex rebus meis, quę sunt sitę in pago Vienensi, in agro Commennacensi, in villa quę nominatur Mandratis: hoc est unum mansum cum vinea et unum campum, que mihi jure hereditario eveniunt; terminatur autem mansus cum vinea, de uno latere terra Sancti Mauricii, de alio via publica, de una fronte de ipsa hereditate, de alia terra Sancti Petri. Campus vero terminatur de duabus frontibus terra Sancti Mauricii, de duobus lateribus via publica. Infra istos terminos, totum ad integrum dono ad jam dictum locum, pro animę meę remedio, ac patris et matris meę et omnium parentum meorum, eo tamen tenore ut, quandiu vixero, teneam et possideam, et in vestitura singulis annis, inter annonam et vinum, sextarios octo persolvam; post discessum vero meum, ad Sanctum Petrum, cum omnibus apenditiis suis, perveniant, nemine contradicente. Qui autem contradicere voluerit, non valeat omnino vindicare quod repetit; sed, cogente judiciaria potestate, auri libras V persolvat, et postea hęc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Aymonis, qui donavit et ipse firmavit. S. Rostanni. S. Soifredi. S. Richardi. S. Duranni. S. Raynardi. S. Addroldi. S. Ingelberti. Ego Ado scripsi kal. mai, anno XXXIIII Chundradi regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung