CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1304     View  [Back]
Charta qua Berilius et uxor ejus Leutgardis vendunt monasterio Cluniacensi mansum in villa Bracosto, in pago Viennensi.
In Domino fratribus, donno Maiolo abbati et monachis Cluniensis cęnobii. Nos, in Dei nomine, Berilius et uxor mea, Leutgardis, vendimus unum mansum cum mansione et orto et vinea quę simul tenentur, et cum homine qui super ipsum mansum manet, et cum omnibus ad ipsum aspicientibus. Est autem ista terra sita in pago Vienensi, in agro Cassiacensi, in villa Bracosto; et terminatur de tribus partibus terra Sancti Petri, de quarta terra vicecomitali. Cujus venditionis fuit precium C solidi; quo recepto, de nostro jure in eorum traditionis potestate, videlicet habendi, vendendi, donandi, seu commutandi, vel quicquid voluerint faciendi. Si quis autem hanc venditionem calumpniare presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus tantum et aliud tantum componat, et inantea hęc carta firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Berilii et uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Berilii. S. Blismodis. S. Ebbonis. S. Fredeberti. S. Hugonis. S. Bovonis. S. Eudonis. Ado, notarius, scripsit V kalendas julii, anno XXXIIII regnante Chunrado rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung