CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1305     View  [Back]
Charta qua Walbertus presbiter, per commendationem defuncti Girbaldi et de rebus ipsius, dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Carenzoges.
Dilecto seniore nostro Domino Deo et Sancti Petri. Ego, in Dei nomine, Vualbertus, presbiter, pro amore Dei et per conmendacione Girbaldi, qui migratus est a seculo, cujus vuadium recepimus, per suam conmendacionem donamus vobis maso indominicato, qui situs in pago Ostudunens, in agro Vimasaono, in villa Caramzoges ... Im primis masos terminat, terminat a mane terminat in integrum et alias res que a ipso curtillo aspicit, oc sun curtiferis, vircariis, campis, pratis, silvis, pomis, pascuis, aquarumque decursibus, onnia et ex onnibus, quesitum, at inquirendum, parcionem qui fuit Girbaldi, per suam elemosinam nos vobis donamus atque transfundimus ad faciendum quiquit facere vultis, sine nullum contradicentem in onnibus. Si quis vero, si ullus omo contrariare voluerit, auri uncias II conponat, firma permaneat, constibulacione subnixa. Actum eclesia Sancti Leoegarii, ubi fuit facta. S. Vualberto, sacerdoti, S. Anseri, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Bosoni. S. Dominico. S. Arenberto. S. Algerio. S. Maalberti. S. Censurio. S. Landri. S. Isemio. S. Ingelberto. Ego Aregius rogatus escripsit, datavit die jovis, in mense julio, in annos XVII regnante Lotario rege.
(Au dos:) Girbalt, in Carenzoles.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung