CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1306     View  [Back]
Charta qua Ilaria et filius ejus Pontius sacerdos dant monasterio Cluniacensi mansum cum appenditiis in villa Poliaco.
Previdens humani generis redemptor in futurum, hoc genus remedii contulit fidelibus suis, ut ex rebus quas jure possident valeant ęterna gaudia promereri. Quapropter, in Dei nomine, ego Alaria et filius meus Pontius, sacerdos, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest domnus Maiolus, abbas, aliquid ex rebus nostris, que sunt site in pago Lugdunensi, atque in comitatu Forensi posite: hoc est mansum unum cum omnibus apendiciis, campis scilicet, vineis, pratis, vircareis, cultum et incultum, quęsitum et ad inquirendum, totum ad integrum, pro remedio animarum nostrarum atque omnium parentum nostrorum: ea tamen ratione ut, quandiu vixerimus, usum et fructum habeamus, et post discessum, ad locum denominatum hereditas denominata perveniat, et in vestituram V solidos omni anno persolvamus. Si quis autem contra hanc donationem venire voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libras IIII persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum villa Poliaco, ubi ipse res sunt posite. S. Alarię et Pontii, presbiteri, qui fieri et firmari rogaverunt. S. Eldini. S. Arnulfi. S. Girardi. S. Armanni. S. Arberti. S. Vuarnaldi. S. Vuicardi. Data per manum Rotardi, in mense augusto, anno tricesimo V Cohunradi regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung