CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1307     View  [Back]
Charta qua Amalfredus sacerdos dat monasterio Cluniacensi ecclesiam sancti Michaelis Medonensis et alias res in pago Lugdunensi.
Sacrosanctæ Dei ecclesiæ quæ est constructa in honore appostolorum Petri et Pauli Cluniaco monasterio, ubi domnus Maiolus præesse videtur. Quapropter ego Amalfredus, quamvis peccator et sacerdos, considero magnitudinem peccatorum meorum et, quia mortalis sum, dono aliquid de rebus meis, pro remedium anime meæ et anima avunculi mei, Amalfredi, et anima patris mei, Geraldi, et matris meæ, Anestasia, et fratris mei, Siffredi, et omnium parentorum meorum, tam vivis quam defunctis, ut Dominus omnipotens animas nostras eripiat de tormentis inferni. Sunt autem ipsæ res site in pago Lugdunense, in agro Candiacense, in villa quæ dicitur Medone: hoc est in primis ecclesia in honorem sancti Michaelis, archangeli, et vineas et canpis et silvas simul in unum tenentes; terminant autem ipse res a mane terra Sancti Martini et ad heres Rainaldi, a sero via publica, et ad medio die via publica et terra Sancti Ferreoli, a sercio via publica. Dono et alium campum in ipsa villa, qui dicitur Bellomonte; dono et in villa Giriaco quicquid visus sum habere, campis et vineis, quesitum et ad inquirendum: similiter et in Tociaco quesitum et ad inquirendum. Et in Candiaco dono vineam unam. Infra istas fines vel terminationes, quicquid legaliter donare possum; hæc omnia jam denominata dono ad Cluniacum monasterium et monachis qui ibi habitant, ut habeant potestatem de ipsis rebus ab odierna die quicquid facere voluerint, id est habendi, tenendi, possidendi: et sint ibi monachi omni tempore Deo servientes, et de mea potestate in illorum trado. Si quis autem, quod futurum minime credo, si ego ipse, aut ullus ex parentibus meis, vel aliqua intromissa persona cartam istam calumniare vel contradicere presumserit, non valeat vindicare quod repetit, set sit ira omnipotentis Dei super eum, sitque pars ejus cum Datan et Habiron et cum Juda qui Dominum tradidit, et sit separatus a regno Dei; et nisi resipuerit ad sua presumtione, gogatur (sic) componere de auro libras V et carta ista firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Amalfredi, qui donationem istam fieri et firmare in presenti rogavit. S. Geraldi, nepotis ejus. S. Arnoni. S. Ricardi. S. Salomoni. S. Ebboni. S. Franconi. S. Ugoni. S. Ascherici. S. Medodo. S. Johannis. S. Rainaldi. Ego Amalguinus, levita seu indignus monacus, scripsi, datavi kalend. decenbris, die veneris, vice cancellarii, anno XXXmo Vo regnante Gohuntdrado, serenissimo rege.
(Au dos:) Carta Amalfredi, de æcclesia Medono, in pago Ludduno.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung