CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1308     View  [Back]
Charta qua Archembaldus notum facit se campum in loco Montiliaco monasterio Cluniacensi et ecclesiæ sancti Johannis Chavariacensis dedisse.
Omnibus in gremio sanctę Dei ęcclesię residentibus notum esse volo, qualiter ego Archembaldus, una cum consensu filiorum ac filiarum mearum, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi donnus abba Maiolus preesse videtur, et Sancto Johanni, precursori Domini, Chavariacensi, aliquid de alodo juris mei: hoc est campum in loco qui dicitur Montiliacus situm, qui terminatur a mane terra Sancti Laurentii, a meridie Achardi et heri sui, a sero et a cirtio Sancti Petri et Sancti Johannis. Hunc vero campum denominatum concedo ad jam dictum locum Sancti Johannis in loco sepulturę, eo videlicet pacto, ut quandiu vixero usum fructuarium recipiam; post meum quoque discessum, absque ullius contradictione ad Sancti Petri locum et Sancti Johannis perveniat. Si quis autem huic donationi contrarius extiterit, ęterni incendii jaculo feriatur, nisi resipuerit; quod autem repetit implere non valeat, sed cui litem intulerit, auri uncias X componat et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Archembaldi, qui fieri et firmare rogavit. S. David. S. Rotboldi. S. Duranni. S. Martini. Data per manum Rotberti, anno XXXV Condradi regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung