CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1311     View  [Back]
Charta qua Leotaldus et Achinus, wadiatores Eirici, dant monasterio Cluniacensi quasdam res ipsius in villis Caviniaco et Vilarensi.
Redemptor humani generis previdens que sint bona reposita justis, et que mala ventura sint impiis, per semet ipsum dignatus est protestare ita inquiens: «Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Quapropter nos guuadiarii Leotaldus, Achinus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniensis cenobii, pro anima Eyrici, amici nostri, aliquit de hereditate ipsius defuncti, sicut ipse nobis precepit: hoc est curtilum unum cum vinea et uno servo, nomine Masileo, in villa que dicitur Caviniaco; terminant autem ipse res a mane via publica, a medio die terra Leotaldi, a sero terra Ermengerii. Et in alia villa, nomine Vilarensi, curtilum unum cum vinea simul tenente; terminant et iste res a mane terra Eldini, a medio die terra Sancti Vincentii, a sero via publica. Has ergo res tradimus nos vuadiarii, pro anima Eyrici, kari nostri, ad locum Cluniensis cenobii, et faciant rectores ipsius loci quicquid facere voluerint. Si quis vero contra hanc donationem aliquam calumniam inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, set coactus judiciaria potestate, auri libram componat, et deinceps firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Leotaldi, fratris ejus, vuadiariique. S. Aychini, presbiteri, vuadiarii. S. Maimbodi, nepotis ejus. S. Leuzoni, nepotis ejus. S. Landaldi. S. Bersendi. S. Udulrici. S. Ugberti. Teohmarus scripsit, ad vicem cancellarii, anno XVIII regnante Lothario rege.
(Au dos:) Carta Eyrici de duobus curtilis in Cavaniaco, donatio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung