CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1315     View  [Back]
Charta permutationis terrarum in agro Galoniacensi inter monachos Cluniacenses, ex una parte, et Adam uxoremque ejus Constanciam, ex altera.
Placuit atque convenit inter domni Mayoli abbati et ab alia parte Adam et uxor sua Custancia, ut terrulas eorum inter se commutarent, quod ita et fecerunt. In primis dedit domni Maioli abbati a partibus Adam et uxor sua pratum qui est in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Maletico; ipso prato terminet a mane terra Adalart, a medio die terra Girbert et Urart, a cercio similiter, a sero terra Unbert, et abet in lato perticas VI, in longo quantum abet. Infra istas terminaciones totum ad integrum. Econtra dedit Adam et uxor sua a partibus Sancti Petri prato in Prado vocat; terminet a mane Graona volvente, a medio et a sero et a cercio Sancti Petri. Infra istas terminaciones, parcionem meam que mihi advenit totum ad integrum Sancti Petri perveniat in omnibus. Si quis vero, aut ullus omo qui contradicere voluerit, auri uncia media componat, firma stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Cluniaco. S. Adam et uxor sua, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Vuarnerio. S. Aldoino, Hugono, Rotart, Tedrico, Torinco, Unbert, Ainart, Custantino, Adalart. Benedictus scripsit, datavit die dominico, in mense madio, anno XVIII regnante Loterio rege.
(Au dos:) Adam in Prados scammium.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung