CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1317     View  [Back]
Charta qua Rotbertus levita dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Longo Exarto, Atilio seu Tibaco et ad Monticellum.
Magnum est et satis laudabile, ut mortalis homo de terrenis cęlum valeat comparare, et de mundanis rebus paradisum mercari, et de caducis ac transitoriis superna semperque mansura conquirere. Igitur ego, in Dei nomine, Rotbertus, levita, tractavi de Dei misericordia et de absolutione mea a sancto Petro impetranda, ut pius et misericors Dominus animam meam de pęnis inferni eripere dignetur; propter hoc dono Deo et Sancto Petro ad monasterium Cluniacum, quę de patre ac matre obvenerunt in villa quę dicitur Longus Exartus. Sunt autem ipsę res, videlicet casę, vineę, campi, prata, silvę, aquę aquarumque decursus, preter illum campum quem Rotberto donavimus. Et in alio loco, in villa quę dicitur Atilio vel Tibacus, ibi casas aliquas et illum mansum quem Dominicus tenet, totum ex integro ad ipsum locum dono, preter ea quę Sancto Mauricio donavi. Et in alio loco qui dicitur ad Monticellum, dono jam dicto monasterio unum mansum quem adquisivi de germano meo, Rainaldo. Igitur quantum hodie teneo, totum ad ipsum locum, videlicet Cluniacum, offero Deo utique tali modo, ut quandiu vixero teneam et possideam; post meum vero obitum, ad Sanctum Petrum de Cluniaco totum ex integro, sicut hodie promitto, perveniat. Et si ullus homo aliquando contra donationem istam ullam calumpniam, quasi repetendo, inferre temptaverit, nihil valeat ad id quod repetit, et omni tempore donatio ista firma stabilisque permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Rotberti, qui donationem istam fecit et firmari rogavit. S. Archinbaldi. S. Fulconis. S. Rainaldi. S. Dodonis. S. Girardi. S. Aini. S. Bernardi. Gausbertus, sacerdos, scripsit, datavit feria VI, mense junio, anno XVIII regnante Lothario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung