CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1318     View  [Back]
Charta qua Waltrudis et filius ejus Aydoardus dant monasterio Cluniacensi curtilum cum vinea in villa Burgundia.
Cunctis sane considerantibus liquet quod ita Dei di[s]pensatio quibusque consulit, ut ex rebus quę possidentur transitoriis ęterna valeant premia promereri. Quod ego Waltrudis et Aydoardus, filius meus, saluti proprię providentes et ea sollicite perpendentes, de rebus quę nobis temporaliter a Christo collatę sunt, ad emolumentum animarum nostrarum, Deo et sanctis apostolis ejus Petro videlicet et Paulo ac monachis Cluniacensibus donamus atque in locum sepulturę Hugonis, filii mei, et pro anima ipsius, ut eam pius Dominus ab infernalibus pęnis eruere dignetur: hoc est curtilus cum vinea, qui est in pago Matisconense, in agro Tisciacense, videlicet in villa quę vocatur Burgundia; terminatur vero ipse curtilus a mane via publica, a medio die terra Sancti Petri, a sero similiter terra Sancti Petri et Aydoardi, a cercio aqua volvente. Dono etiam quartam partem de campo, qui vocatur ad Duos Sorbarios. Si quis autem contra hanc donationis cartam temptaver[it] mittere manum suam, ęternę dampnationis incurrat penam; sed, quia multos fore estimamus, qui hanc penam non timent, ne inmunis transire qui huic cartę calumniam voluerit inferre credat, auri libras III coactus exsolvat, hęc vero donatio omni tempore firma stabilisque permaneat. S. Gaufredi et Aidoardi et Berti (sic) et Gislaldi et Rainardi et Gudini et Teutsindę et Dominici et Teutberti et Sunidoni et Abboni. Johannes, presbiter, dictavit et scripsit in mense junio, anno XVIII regnante Lothario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung