CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1319     View  [Back]
Charta qua Ayminus et uxor ejus Gumberga dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Totiaco, in agro Candiacensi.
Auctor et humani generis amator per apostolicam vocem nos misericorditer admonet, dicens: «Dum tempus habemus, operemur bonum.» Quapropter notum sit omnibus, tam presentibus quam etiam futuris, quod ego Ayminus et uxor Gumberga consentiente, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacensis cenobii, qui est situs in pago Matisconensi, cui donnus Maiolus preesse videtur, aliquid ex rebus meis, quę sunt sitę in pago Lugdunensi, in agro Candiacensi, in villa Totiaco: hoc est vinea quę terminat via vicinabilis a mane, a medio die similiter, a sero vinea Aynaldi, a certio via percurrente. Infra isto terminio, totum ad integrum dono atque transfundo, pro animę meę ac parentum meorum remedio, excepto vinea Benedictę feminę; et dono in vestitura campum unum ubi possit seminari unus modius de annona. Qui campus terminatur a mane ipsius Aimini et francorum, a medio die Radburni, a sero Rainsinde et Tetardi, a cercio Vulberti. Hęc igitur ea ratione facio, ut quamdiu ego solus advixero teneam et possideam; post decessum vero meum, hę res absque dilatione ad prefatum locum perveniant. Has ergo res denominatas dono pro conventu medietatem ęcclesię Candiacensis, quod habui cum monachis predicti monasterii. Si quis autem hanc donationem, ego ipse, aut ullus de heredibus meis calumniare voluerit, primitus iram Dei et sanctorum apostolorum incurrat, baratro etiam inferni supplicii se sciat dampnandum, nisi emendaverit; coactus etiam potestate judicaria, auri libras quinque persolvat: donatio autem ista firma ac stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Signum Aimini, qui hęc carta fieri et firmare rogavit. S. Gunbergę, uxoris ipsius, quę consensit. S. Gotefredi, Rodulfi, alii Rodulfi, Mainardi et Vulberti. Data mense junio, anno XXXV Chunrado rege serenissimo regnante. Rothardus, ad vicem cancellarii, scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung