CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1322     View  [Back]
Charta qua Maiolus, abbas Cluniacensis, notum facit se dedisse in precaria Hugoni, uxorique ejus Ailmodi et filio eorum Stephano, villam Ambariacum.
In Christi nomine, jam rebus sanctę ecclesiæ per devotionem fidelium multiplicatis et crescentibus, iste mos inolevit, ut boni christiani de rebus cujuslibet sancti loci aliquid eo tenore impetrent, ut ipsi de suis prediis nihilominus aliquid ad vicem sub censu condonent, quatinus et ecclesię crescant, et ipsi sue commoditati atque elemosine inserviant. Quapropter notum sit omnibus sacri cœnobii Cluniensis abbatibus atque monachis quibusque futuris, quod ego frater Maiolus, predicti cœnobii, licet indignus, abbas, una cum consensu fratrum, res juris nostri cuidam nobili viro, nomine Hugoni, et conjugi ejus Ailmodi atque eorum filio Stephano, ita concedimus villam Ambariacum, eo tenore ut si de ipsis duobus filius genitus fuerit, ipse hanc obtineat. [Deinde] etiam filius eorum Stephanus si uxorem legitimam habuerit, ille primus filius qui genitus fuerit, simili modo consequatur; post eorum vero discessum ipsa villa Ambariacus cum omnibus suis pertine[n]tiis ad Cluniacum locum revertantur: in vestitura etiam ecclesiam que est in ipsa villa, que est in honore beati Mauritii dicata, cum suo presbiteratu et decimis, terram etiam que est in parrochia Saviniaco, et ancillam, nomine Rainildis, cum infantibus suis retinemus; alias etiam res que ad jam denominatam villam pertinent ipsi suprascripti, sicut diximus, obtineant. Rogamus autem et obsecramus per tremendum Dei nomen et per reverentiam sancti Petri et Pauli, ut nullus post eos de ei[s]dem rebus sibi aliquid vindicare presumat, sed hec precaria, sicut a nobis constituta est, inconvulsa permaneat. Sane ut firmior sit, nos hanc nostra auctoritate firmamus et fratribus nostris corroborare precepimus. Maiolus, humilis abbas, subscripsit. S. Viviani. S. Ermenfredi. S. Balduini. S. Leodbaldi. S. Rothardi. S. Achedei. S. Vuitberti. S. Siefredi. S. Adraldi. S. Josleni. S. Amoloni. S. Teutoni. S. Armanni. S. Unberti. S. Teutoni. S. Hugoni. S. Ingelberti. S. Hunberti. S. Teodbaldi. S. Bonizoni. S. Aldebaldi. S. Fredeberti. S. Constantii. Item Constantii. S. Vuiviani. S. Dacfredi. S. Siefredi. S. Toringi. S. Benedicti. S. Constantini. S. Teoderici. S. Arperti. S. Daniel. S. Evrardi. S. Amici. S. Vuilusi. S. Pontii. S. Girberti. S. Evrardi. S. Letaldi. S. Armanni. S. Lanberti. S. Vuillelmi. Data mense septembrio, anno XXXVI Chuhunradi regis. Frater Vuarnerius, ad vicem cancellarii, rogatus scripsi.
(Au dos:) Precaria Hugoni et Ailmodi, uxori sue.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung