CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1331     View  [Back]
Charta qua Widus dat in sponsalitio Agiæ quasdam res in Busiaco et Noviante.
Dulcissima adque in Christo multum amabilissima sponsa mea Agiane. Sic igitur, in Dei nomine, Vuidus, tanquam per voluntatem vel per consilium parentorum vel amicorum nostrorum amborum, que tibi sponsare cupio et, si Deo placuerit, in congugium tibi sociare volo, propterea dono tibi aliquid de res meas, qui sunt sitas in pago Cavilonense, vel in pago Matisconense. In primis dono tibi in Busiaco curtilo et vinea insimul tenente; terminad de uno latus via puplica, de alio latus Sancti Marcelli, in uno fronte similiter, in alio francorum. Infra istas terminaciones tibi dono, et alias res qui ad ipso curtilo aspiciunt: hoc sunt vineis, campis, pratis, silvis, pomis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnia tibi dotio; et dono tibi in Noviante, de res meas que visus fui abere, tercia parte tibi dono; et dono tibi mancipiis is nominibus: Ingelberto, Rodberto et Ansgart, istas res suprascriptas et is ma[n]cipiis tibi dono, trado adque transfundo, neminem contradicentem. Si quis vero, si ego ipsius, au ullus homo, au ullus de eredibus meis, qui contra dotalicium istum venire temtare vel calumniare ausus fuerit, auri libras II coactus componat, et inantea firmus stabilis permaneat, constipulacione subnixa. Actum Sancti Germani. S. Vuitdi, qui dotalicium istum fieri et firmare rogavit. S. Alberico, qui consensit. S. Girardo. S. Ermenfredo. S. Folcrado. S. Leutbaldo. S. Eldeberto. S. Odeno. S. Abono. Ego Bernardus datavit in die veneris, mense september, annos XVIIII regnante Lotario rege.
(Au dos:) Sponçalicium Vuidoni in Bussiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung