CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1334     View  [Back]
Charta qua wadiatores Ainardi, videlicet Heldeburgis, uxor ejus, et alii, dant monasterio Cluniacensi, de rebus præfati Ainardi et pro anima ejus, duos mansos in villa Bassiaco.
Dominus ac Salvator noster, salutem umani generis desiderans, jubet ut quamdiu vivimus piis et bonis operibus jugiter insistamus, et de his quę jure possidemus non moremur elemosine operam dare. Quapropter noverint universi fideles, quod nos, scilicet ego Heldeburgis, uxor Aynardi, atque Girbertus, necnon Guulricus et Eldevertus wadiatores, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis cœnobii aliquid ex rebus prefati Aynardi, pro remedio animæ ipsius: et sunt ipse res site in pago Matisconensi, in villa Bassiaco, hoc est mansum indominicatum ubi Hermenaldus manet; terminat a mane vinea Sancti Martini, a medio die vinea Sancti Petri, a sero et a cercio via publica. Et in ipsa villa donamus alium mansum ubi Martinus residet; qui terminat a mane et a medio die vinea Martini cum heredibus suis, a sero via publica, a cercio vinea Sancti Petri. Infra istas terminaciones, totum ad integrum donamus, et quicquid ad ipsos mansos aspicit vel aspicere videtur, vineis scilicet, campis, pratis, silvis, pascuis, vircariis, aquis aquarumque decursibus, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum donamus ad jam dictum locum, pro ipsius anima, ut ei Dominus in suo judicio pius remunerator apareat, et ab hodierna die de ipsis rebus supradicti loci habitatores faciant quicquid facere voluerint. Si quis autem hanc donationem scindere vel calumniare voluerit, non valeat omnino vindicare quod repetit, sed coactus potestate [pullica] auri libras III persolvat, et inantea firma stabilisque permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio. S. Heldeburgis, S. Girberti, S. Eldeverti, qui fieri rogaverunt. Johannes, prepositus, subscripsit. S. Guuldrici. S. Duranni. S. Evrardi. S. Azelini. Data mense decembrio, anno XX Hlotharii regis. Rothardus, ad vicem cancellarii, recognovit.
(Au dos:) Donatio Ildeburgis in Bassiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung