CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1335     View  [Back]
Charta qua Aydoardus et mater ejus Ildeburgis dant monasterio Cluniacensi coloniam cum servo in villa Chesiacensi.
Salvator humani generis hanc indulgentiam previdit fidelibus suis, ut ex rebus temporalibus atque caducis, si eas juste, ut dignum est, dispertierint, eternam et inconcussam mercedem ex his valeant promereri. Quapropter ego Aydoardus et genitrix mea, nomine Ildeburgis, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in villa Chesiacensi, pro anima Josberti: hoc est coloniam ubi Mainaldus residet, cum omnibus sibi pertinentiis, campis, pratis, vineis, silvis, aquis, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum, ut ei Deus in suo futuro judicio pius remunerator appareat; ipsum etiam servum cum uxore sua simili modo condonamus, nomine Maynaldum. Si quis autem, nos ipsi, aut ulla intromissa persona contra hanc donationem venire temptaverit, non valeat omnino vindicare quod repetit, sed frustata omni sua astutia, cui vim inferre non timuit, potestate cogente, auri libram unam persolvat, et inantea hæc donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Aydoardi et Ildeburgis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Evrardi. S. Girmundi. S. Sieverti. S. Malguini. S. Josberti. S. Leotardi. S. Gundrici. S. Sadoni. S. Constabuli. Data mense decembrio, anno XX Hlotharii regis. Rothardus rogatus scripsit.
(Au dos:) Josberti quam fecit Sancto Petro, in Cissiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung