CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1343     View  [Back]
Charta qua Bernardus et frater ejus Berardus dant monasterio Cluniacensi, pro remedio animarum Lamberti fratris et Wichardi avunculi ipsorum, res suas in villa Locis.
Divina pietate fidelibus christianis concessum est, ut ex rebus temporalibus quas possident eternam et sine fine mansuram valeant requiem adquirere. Quapropter nos, in Dei nomine, Bernardus et Berardus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, ubi donnus Maiolus, abba, preesse videtur, aliquid ex rebus nostris, pro anima fratris nostri Lantberti et avunculi nostri Wichardi et omnium parentum nostrorum, et in locum sepulturę ejusdem fratris nostri Lantberti. Sunt autem ipsę res sitę in pago Matisconensi, in villa Locis, videlicet quicquid in ipsa villa habemus vel habere visi sumus terris, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, totum cum omni integritate, quesitum et ad inquirendum; et faciant rectores ipsius loci post hunc diem quicquid voluerint. Si quis vero, nos ipsi, aut ullus de heredibus nostris, aut aliqua intromissa persona, calumpniare presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed iram Dei omnipotentis et omnium sanctorum incurrat, nisi emendaverit; insuper judiciaria potestate coactus, cui litem intulerit auri libras III persolvat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Wichardi. S. Bernardi. S. Berardi. S. Landrici. S. Erpii. S. Arnulfi. S. Arberti. Teotmarus scripsit regnante Lothario rege anno XX.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung