CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1344     View  [Back]
Charta qua Fredelo et uxor ejus Eva dant monasterio Cluniacensi curtilum in villa Curcellis.
Salvator humani generis suorum fidelium salutem desiderans, per semet ipsum ammonere dignatus est, dicens: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quapropter ego Fredelo et uxor mea Eva donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris, quę sunt sitę in pago Lugdunensi, in villa Curcellis: hoc est curtilus cum vinea, qui terminatur a mane via publica, a meridie terra Waldrici et Gislardi et heredum Bernenę, a sero Bernenę, a cirtio Gislardi et rivo volvente. Infra istas terminationes, donamus atque transfundimus totum ad integrum, eo tenore ut, quandiu vixerimus, teneamus; post discessum vero nostrum, medietas ipsius curtili ad Sanctum Petrum perveniat. Si her[e]dem legitimum habuerimus, ad ipsum alia medietas; sin autem ad Sanctum Petrum. Hec autem donamus pro remedio animarum nostrarum et in locum sepulturę, et pro anima patris nostri Anseradi ac matris nostrę Adaltrudis et filii nostri Anseradi. In vestitura vero omni anno duos sextarios de vino persolvemus. Si quis autem contradicere presumpserit, iram Dei omnipotentis omniumque sanctorum incurrat, nisi emendaverit; gogente etiam potestate, auri libras III persolvat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Arpagiaco villa. S. Fredelonis et Evę, uxoris ejus, qui donaverunt et ipsi firmaverunt. S. Guulberti. S. Arlei. S. Ugonis. S. Itgerii. S. Vulfradi. S. Duranni. S. Waldrici. S. Gislardi. S. Achardi. S. Heteleni. S. Gonstancii. S. Folcradi. Data per manum Rothardi, anno XX Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung