CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1347     View  [Back]
Charta qua Engelardus filiique ejus Odo et Widaldus dant monasterio Cluniacensi pratum in villa Maxiliacensi.
Dominus ac redemptor noster salutem humani generis desiderans, per divinam Scripturam ammonet ut quandiu vivimus operemur bonum. Iccirco {corr: Idcirco} ego Engelardus et filii mei Oddo et Vuidaldus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis cenobii aliquid ex rebus nostris, quę sunt site in pago Matisconensi, in agro Martiacensi, in villa Maxiliacensi: hoc est pratum qui terminatur a mane terra Sancti Petri et pascuale, a medio die via publica, a sero terra Constantini, a circio aqua currente. Infra istas terminationes, totum ad integrum donamus a die presenti, pro remedio animarum nostrarum, et ut ipsi monachi qui in hoc loco morantur meliores sint semper adversum nos; et post hanc diem de his rebus faciant monachi Clunienses quicquid facere voluerint in omnibus, absque ulla contrarietate. Si quis autem contra hanc donationem venire temptaverit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libram unam persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio. S. Engelardi, qui donum fecit et firmari rogavit, et filiorum ejus, qui consenserunt. S. Dadonis, Sieverti, Roberti, Arlei, Isengaudii, item Roberti, Dodonis et Girbergę, uxoris ejus, qui consenserunt. Data per manum Rotardi, anno vigesimo regnante Lothario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung