Charta qua Ainardus sacerdos dat monasterio Cluniacensi tres vineas in villa Canevas.
Sacrosancto et venerabili loco Cluniaco, quem dunnus Maiolus, abba, regere videtur. Ego, in Dei nomine, Ainardus, indignus sacerdos, dono, pro animę meę remedio, et omnium parentum meorum, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconensi, in agro Maciacensi, in villa Canevas: hoc est III
es vineas, quarum prima terminatur a mane terra Rittrudis et infantum suorum, a medio die ipsorum heredum, a sero muro manufacto et via publica, a cirtio de ipsa hereditate. Secunda terminatur a mane terra Wicheranni, a medio die et a cirtio muro manufacto, a sero de ipsa hereditate et ipsorum heredum terra. Tertia terminatur a mane terra Sancti Vincentii, a medio die Wandalfredi et heredum suorum, a sero Ardradi, a cirtio Sancti Petri. Infra istas terminationes, totum cum omni integritate dono atque transfundo ad supradictum locum, pro anima mea et patris mei Ainardi, ac matris meę Girbergę, fratrisque mei Ivonis, atque nepotis mei Ivonis, et omnium parentum meorum atque fidelium defunctorum, eo tamen tenore ut quandiu vixero teneam, et singulis annis in vestitura IIII sextarios de vino persolvam; post discessum autem meum, ad Sanctum Petrum perveniat. Qui autem calumpniare voluerit, omnino non valeat vindicare quod repetit, sed, cogente potestate, cui litem intulerit, auri libras III persolvat, et postea firma et stabilis
permaneat, stipulatione subnixa. Signat Ainardus, sacerdos, qui donavit. S. Constantinus. S. Stephanus. S. Ademarus. S. Arleius. S. Isengaudus. S. Ramnulfus. S. Heldinus. Data per manum Rothardi, mense januario, anno vicesimo Lotharii, regis Francorum.