CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1352     View  [Back]
Charta qua Lefinus presbyter dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Noliaco.
Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Petri Cluniensis, quem domnus Mayolus, abba, ad regendum abere videtur. Igitur ego, in Dei nomen, Lefinus, presbiter, pro remedium animam meam vel parentorum meorum, donavi ad ipsa casa Dei aliquit de res meas, que sunt sitas in pago Matiscense, in agro Fusciacense, in villa Noliaco vocat; terminet a mano terra Sancta Maria, a medio die et a siro de ipsa ereditate, a cercio terra Aaltrudis: abet in longo perticas XI, in lato perticas VII. De alias res quitquid ad uno manso aspicit, et quicquid in ipsa villa abeo, oc est vineis, campis, pratis, silvis, mulnariis, aquis aquarumque decursibus, omnia ex omnia, quesitum, ad inquirendum, tres partes vobis donavi, ea racione, quandiu vivi, usum et fructum; pos meum discessum ad ipsam casam Dei perveniant, et faciant rectores quidquid facere voluerint, sine ullum contradicentem: in quisco anno in vestitura IIIIor sextarios de musto persolvat. Si quis donacionem istam contradixerit, auri liberas IIIIor componat, firma stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Ego Lefinus, presbiter, qui donacione ista fierit, et firmare rogavit. Actum Clibiaco villa, [atrio] Sancti Martini. Si quis donacionem istam calumniare vel scindere voluerit, primitus iram Dei et sanctorum apostolorum incurrat, et nisi emendaverit, cum diabolo in inferno sit pars ejus. S. Rainbert. S. Sivuoldus. S. Adroldus. S. Odelona. S. Osbertus. S. Aslanus. S. Tievertus. S. Adalgerius. S. Stefanus. S. Martinus. S. Eldeerius. Data per manu Bernardi, sacerdoti, scripsit, datavit die sabbati, mense januario, annos XX regnante Loterio rege.
(Au dos:) Lefinus in Nuliaco. - Lafinus in Modot.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung