CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1353     View  [Back]
Charta qua Lefinus presbyter dat Raymundo, filiolo suo, curtilum indominicatum in villa Sarrerias.
Dilecto filiolo meo, nomen Raymundo. Ego Lesinus, presbiter, pro remedium anime mee et parentorum meorum, et quod de lavacro Sancti Joanni te suscepi, dono tibi de res meas sitas in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Sarrerias: oc est curtilus indominicatus; terminat a mane via vicinabile, a medio die bosco, a siro Alardo, a cercio via publiqua et rio volvente. Infra isto terminio, la una medietate et quidquid ad ipso curtilo aspicit: oc sunt campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, omnia ex omnia, la una medietate tibi dono, ea tenore quamdiu vivi usum et fructum, post meum discessum tibi perveniet, et facias quid volueris. Si quis vero ullus omo qui donacione ista contradixerit, auri libras II componat, firma stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Lesinus, presbiter, qui donatione ista fierit et firmare rogavit. S. Raymbertus. S. Sicardus. S. Aslanus. S. Atalgerius. S. Tetenus. S. Elderius. S. Stefanus. S. Osbertus. S. Martinus. Data per manu Bernardi, sacerdotis, scripsit, datavit die sabbati, mense januario, annos XX regnante Lotario rege.
(Au dos:) Lesinus, presbiter, in Sarrerias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung