CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1357     View  [Back]
Charta qua Landricus dat monasterio Cluniacensi mansum indominicatum cum vinea et servum cum uxore ac filio in villa Maciaco.
Salvatoris ac redemptoris humani generis clementia fidelibus christianis concessum est, ut ex rebus quas jure possident valeant inconcussa et sine fine mansura bona adipisci. Quapropter notum sit omnibus quod ego Landricus, futuram invenire desiderans vitam, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconensi, in agro Maciacensi, in ipsa villa: hoc est unum mansum indominicatum et vineam cum eo tenente, qui terminatur de tribus partibus via publica, a quarta parte de ipsa hereditate. Infra istas terminationes, totum ab integro dono atque transfundo ad prefatum locum, pro animę meę remedio et parentum meorum. Dono etiam servum, nomine Archinbaldum, cum uxore sua et filio suo, nomine Andrea, ea scilicet ratione ut quandiu vixero teneam et possideam, et singulis annis in vestitura IIIIor sextarios de vino persolvam. Si quis autem contra hanc donationem venire ausus fuerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libras III persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Landrici, qui fieri et firmare rogavit. S. Widonis, S. Rainę, qui consenserunt. S. Teutbodi. S. Rotdulfi. S. Bernoardi. S. Richerii. S. Bernulfi. S. Teotbranni. Data per manum Rothardi, mense januario, anno XX Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung