CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1358     View  [Back]
Charta qua Milo et uxor ejus Fulcrendis atque Rotrudis dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Alimannis et Cavaniaco.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicato. Ego, in Dei nomine, Milo et uxor mea Fulcrendis atque Rotrudis, donamus aliquid ex rebus nostris, quę sunt sitę in pago Augustidunensi, in villa Alimannis, quidquid in ipsa villa visi sumus habere in campis, pratis, silvis, aquis, ubi ubi cultis et incultis, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum; et faciant rectores supradicti loci a die presenti quicquid voluerint. Dono etiam ego Fulcrendis vineam unam sitam in pago Matisconensi, in villa Cavaniaco, quam frater meus Leterius mihi delegavit, et terminatur a mane terra Heldini, a meridie via publica, a sero terra Bosonis, a cirtio Giroardi. Dono etiam et molendinum quod adjacet in ipso loco, pro remedio animę meę et senioris mei Maalberti et filii mei Hunberti, et fratrum meorum Leterii et Oddonis, ut nobis Dominus in futuro judicio propitius appareat. Et hoc facio hoc tenore ut, quandiu vixero, teneam, [et] in vestitura alodum suprascriptum rectores ipsius loci habeant; post meum vero discessum, totum ad integrum ad Sanctum Petrum perveniat. Si quis autem hanc donationem calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus, cui litem intulerit auri libram persolvat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Milonis, S. Fulcrendis, S. Rotrudis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Aglaudi. S. Widonis. S. Arnaldi. S. Rotlanni. S. Giraldi. S. Ademari. S. Johannis. S. Richelmi. Data mense februario, anno XX regnante Lothario rege. Rothardus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung