CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1363     View  [Back]
Charta qua Samson et soror ejus Dizia vendunt monasterio Cluniacensi campos et silvas in villa Beriziaco.
Domino Sancto Petro ad Cluniacum monasterium, et domno Maiolo abbati ceterisque monachis de Cluniacho. Ego Sanson et soror mea Dizia vendimus aliquid de rebus nostris, quę sunt sitę in pago Maticensi, in agro Viriacensi, in villa Beriziaco: videlicet campos et silvas. Quę res terminatur a mane rivo mortuo, a meridie terra Sancti Petri, a sero terra Sancti Vincentii, a circio terra Ainardi; et accipimus ab ipsis monachis precium quod inter nos convenit, videlicet novem solidos: et pro hoc habeant ipsi monachi ab hac die potestatem tenendi, possidendi, et quod melius voluerint faciendi, absque contradictione. Si quis contradixerit, solvat auri libram, et venditio ista inantea firma permaneat, constipulatione subnixa. Actum publice apud Petronam villam. Signum Sansonis et sororis ejus Dizię, qui hanc venditionem fecerunt et firmari rogaverunt. S. Eldemari. S. Raimberti. S. Constatii. S. Guidonis. S. Lamberti et aliorum. Data per manum W[aldalsendi], presbiteri, VII kalendas aprilis, anno vicesimo regnante Lothario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung